Post haec commissum est praelium apud Actium inter Augustum et Antonium, cui non interfuit Herodes, missus ab Antonio contra regem Arabum ad petitionem Cleopatrae, ut, quolibet eorum victo, ipsa regnum illius obtineret. Mortem enim regum Orientalium jam tunc moliebatur, ut pro eis ipsa regnaret. Cumque Herodem offensum Antonio reddere moliretur, nec efficere valeret, tamen Jerichontinam terram palmarum et balsami feracem in sui dominium jam transtulerat. Victo ergo Antonio, cum Augustus Rhodum venisset, nec Antonium victum reputaret, cum superesset Herodes, periculis occurrens Herodes, deposito habitu regio in cultu privato stetit ante Caesarem, et ait: Fateor me utilem fuisse Antonio, et fidelem, quod expertus fuisses Actio, si affuissem. Verum nec omnino defui, auxilia, et frumenta mittens ei, nec modo deessem, si mihi acquiescens, Cleopatram, odii vestri fomitem occidisset. Una ergo cum victo victus sum, coronamque cum fortuma deposui, ad te autem veni, spem salutis de virtute praesumens. Ad haec Caesar: Imo salvus esto, et nunc regnato certius: meritus es, ut plurimos regas, cum amicitiam tanta fide tuearis. Recte fecit Antonius, qui magis Cleopatrae paruit quam tibi. Te enim lucrati sumus per eum, propter ejus amentiam. Experiar quoque tibi benefacere, ut non quaeras Antonium. Cum autem properaret Augustus in Aegyptum, non solum in praeliis virtus Herodis enituit, verum etiam in deserto eunti et redeunti exercitui, ita paravit necessaria, ut nec aquarum deesset copia, nec quidquam utensilium, ita ut miraretur Caesar. Mortuis vero Cleopatra et Antonio, modicum esse regnum Herodis et Romani conclamabant; ob hoc Augustus, cum restituisset partem regni, quam Cleopatra abstulerat, condidit ei Trachonitidem, et Ituraeam, totamque maritimam, usque ad Pirgum Stratonis, quam post in honorem Augusti Caesaream appellavit. Aedificavit autem in Ascalone domum regiam, et deinceps agnominatus est Ascalonita. Natione enim Idumaeus fuit ex patre, Arabs vero ex matre. Dedit ei Caesar quadringentos Galatas satellites, stipatores Cleopatrae, immanes, et sanguinis humani avidos.